SYBODI

SYBODI
SYBODI
Archiereus in veter. Infcr.
L. AURELIO.
APOLAUSTO. MEMPHIO.
AUG. LIB. HIERONICAE.
CORONATO. ET. TON. DIAPAN
DON. APOLLINIS. SACERDOTI.
SOLI. VITTATO. ARCHIERI
SYNHODI. ET. AUGG.
Ut et primus Sarerdos Synhodi, in alia:
M. AURELIO. AUG. LIB.
AGILIO. SEPTENTRIONI.
PANTOMIMO. SVI
TEMPORIS. PRIMO. SACERDO
TI. SYNOD. APOLLINIS. PA
RASITIO.
est collegii Scenicorum Pontifex: cuiusmodi Collegia sua sacra, suos Pontifices et Sacerdotes habuêre. Nempe Synhodus, etiam simpliciter et absolute, de Scenicorum Collegio et congregatione: gregem Latini dicebant. Uti et de Xysticis, in veter. Inscr. quae ὁ σύμπας ξυςτὸς, in alia, ὁ Αρχιερεὺς τοῦ σύμπαντος ξυτοῦ. Sic Σύνοδος μυςτῶν, in alia. Apud Strabonem câdem voce insignitur collegium Philologorum, qui publicô sumptu in Musaeo Alexandrino alebantur. Unde sumptâ occasione Terrullian. de Antinoi, Hadriano in delitiis, consecratione agens, Apolog. c. 13. Cum de paedagogiis aulicis nescio quem Synodi Deorum facitis, inquit, i. e. in Synodum et collegium Deorum cooptatis Ubi Synodum Deorum vocat, quod Collegium Deorum, Deorum Concilium, Consessus Deorum in veterib. Inscr. dicitur passim. Qui enim de hominibus in Deorum numerum referebantur, hi παρεδροι eorum et σύνθρονοι quasi adsessores et eiusdem cum illis Sedis participes fieri dicebantur: quod Tertullianus Synhodi Deorum fieri, et collegio eorum adscribi, vocat. Et quidem Synhodus Deorum apud Graecos ex XII. Diis erat, quos magnos appellabant; in quorum numerum qui ex hominibus referebantur, hi πάρεδροι appellabantur τȏυ μεγάλων θεῶν. Unicuique enim Deorum snos attributos παρέδρους supra diximus etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Adriano, c. 14. et supra ubi de more in Deos referendi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”